- SETHOSIS
- SETHOSISIosepho contra Apion. qui Sesostris Herodoto l. 2. c. 101. et Sesoosis Diodoro, Thebanorum Rex LV. patri Amenophi III. ultimo eorum temporum, quae Sacerdotibus Aegyptiis ingloria ferebantur, apud Diodorum Sic. l. 1. successit. Hactenus enim Aegyptiorum res gestae adhuc fuerunt tenues admodum et stylô Historicô parum dignae; imbelles illi primis saeculis mollibus vacârunt studiis, et praeter Regum nomina, ac mirandas Pyramidum moles, nihil posteris reliquerunt. Secundi intervalli tempora Extraneorum tyrannide et cladibus domesticis diu infelicia fuerunt, donec Thebani expulsis tandem Pastoribus totius Aegypti Monarchiam paulatim adepti sunt. Sed neque post recuperatam Aegypto libertatem, Regum reliquorum ulla claritudo, Herodotus d. l. Unde Diodorus, Regnâsse ferunt Menis posteros LII. annos plus MCCCC. a quibus nihil actum est literis dignum, l. 1. Donec Sethosis surrexit, qui, Aegyptiorum imperium longe lateque propagando, ἐπιφανεςτάτας καὶ μεγίςτας τῶ πρὸ αὐτοῦ ἐπετελέσατο πράξεις, Res illustrissimas et usque ad id tempus maximas gessit, Idem ibid. Eius vero aetas Graecis omnino incognita, in Sacris Hebraeorum διφθέραις conservata est. Iosephus enim, ubi Hierosolyma a Seseco Aegypti Rege capta narrat, Herodotus, inquit, illius res gestas ascribit Sesostri, Antiqq. l. 8. c. 4. Nempe, qui Graecis Sesostris, idem Aegyptiis Sethosis, Hebraeis Sesac vocatus. Hic itaque a patre cum exercitu missus Arabiam, dein maximam Africae partem perdomuit, adhuc admodum iuvenis. Lucan. l. 10. v. 276. Venit ad Occasum, mundique extrema Sesostris. Patre defunctô, instinctu filiae Athyrtes, feminae sagacissimae, totum terrarum orbem sibi subicere proposuit: aggressusque primo Aethiopas terrâ marique (cum hactenus Aegyptii superstitione inolitâ a mari abstinuissent) illos subiugavit; ex Austro reversus in Asiam expeditione susceptâ, Aegyptiaci in Asia Imperii primus Auctor fuit: ante quam nullus Aegyptiacae historiae nexus est cum rebus extraneis. Vetustiores Aegypti Reges (quibus cum Patriarchis et Israelitis res erat) communi Pharaonis vocabulô nuncupantur, nec quidquam inde certi est colligere. Sesac Aegyptiorum Regum ptimus in Sacris literis propriô nomine designatur; 1. Regum c. 14. v. 25. Subegit autem totam Asiam, nec illas solum terras, quas Alexander M. postea occupavit, sed etiam gentes, quas ille non adivit. Transiit enim Gangem fluv. et Indiam permeavit totam usque ad Oceanum, Diodor. ibid. Etiam Istrum fluv. transiisse refert Herodotus, probatque ex stelis ibi positis: in talibus enim apud gentes pugnaces, pudendum viri posuit, apud ingnavas et timidas, feminae; cuiusmodi cippum in Iudaea quoque, Rehoboamo se ἀμαχητὶ dedente, positum fuisse, idem tradit ibid. c. 106. In Asiam ex Europa reversus egregia dominii sui monumenta illic reliquit: inter quae duarum statuarum huius viri ex petrissculptarum, cum Inscr. Ε᾿γὼ τὴν δε τὴν χώραν ὤμοισι τοῖς ἐμοῖσι ἐκτησάμην, Ego regionem hanc meis humeris obtinui, idem ibid. meminit: Eâdem expeditione coloniam Scythatum in Parthiam, et Aegyptiorum in Colchidem deduxit: et ex his longinquis eius itineribus enatum est Geographiae studium, cui deinceps Ιἑρογραμματεῖς Aegyptii operam impense dederunt. Novem sic annis exactis in Asia, perfidiâ fratris Armais, quem interea Aegypto praefecerat motus reditum in pariam acceleravit,sumptaque de co ultione, pacis artibus totum se dedidit. In omnibus Aegypti urbibus Etmpla exstruxit; ingentibus donariis Templum Vulcani inprimis in urbe Memphi locupletavit; Obeliscos duos erexit, quorum alterum Augustus postea Romam translatum in Campo Martio statuit, Plin. l. 36. c. 9. Aegyptiorum militiam ordinavit; commilitonibus suis Feuda militaria concessit, Aegyptum in Nomos divisit; aliaque fecit, ut omnes, qui unquam cum imperio fuerunt, tam rebus bellô gestis, quam magnitudine numerôque donariorum, et operibus in Aegypto editis, superâsse videretur, Herodot. ubi supra. Verum superbiae imputationem evadere non potuit: ut quem Pharios currus Regum cervicibus egisse, canit Lucanus l. 10. v. 277. interim, cum regnasset annos XXXIII. (post reditum videl. ex Asia) captus oculis, sponte vitâ demigravit: Eôque factô non mdo Sacerdotum, sed et reliquorum Aegyptiorum admirationem promeruit; quod sibi vitae exitum fecisset, magnitudine animi, factis testatâ, dignum, Diodorus d. l. relictô posteris Asiae Imperiô, non enim verum, quod sub Vexoris nomine, de illo Iustinus l. 1. c. 1. dicit, contentum victoriâ imperiô abstinuisse. Successit ei filius maximus natu Rhamses, quem vide suô locô, plura vero de Rege hoc maximo, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XIV. et XV. a p. 370. usque ad 416.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.